- REATE
- REATEoppid. alias Sabinorum, nunc Umbriae; vocabulum eius indeclinabile, ut Ateste, Tergeste, etc. nisi quod ea habeant genitivum in tis.Graecis autem ὁ Ρ῾έατος, ut Praeneste ὁ Πραίνεςτος. Hinc Straboni, l. 5. obliquus casus est τῷ Ρ῾έατῳ, ac Dionysio, l. 1. aliquoties, ἀπὸ τοῦ Ρ῾εάτου. At Stephani epitomator habet: Ρ῾εάτιον, πόλις Ι᾿ταλίας, τὸ ἐθνικὸν Ρ῾εατῖνος. Eius meminit Silius, l. 8. v. 365.——— Hunc Foruli, Magnaeque Reate dicatumCaelicolûm matri. ——— ———Hinc Reatinus ager, Plin. l. 2. c. 95. Campo pendente, Baccio. Oppidi vetustissima est origo; quod Aborigines, a Sabinis urbe suâ Listâ pulsos, intra sese recepisse. Dionysius, l. 1. testatur, quod ante bellum Troianum factum est. Quapropter Virgilio, Aen. l. 7. in Catalogo Sabinarum urbium, non recenseri miratur Cluverius, quem sis vide Ital. Antiquae p. 676. Nic. Lloyd. Sita est prope regnum neapolitan. in ditione Pontificis fere media inter Narniam ad Occidentem et Aquilam ad Ortum, 25. utrinque milliar. Deficit indies, propter aeris inclementiam et adiacentes paludes, Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.